Liber Job*

Caput 19: Versus 22

Quare persequimini me.Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis.Sicut Deus.Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas saeviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri.Et de carnibus meis saturamini.Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari alienis carnibus quaerit. Vel, qui alienae vitae detractione pascunt alienis carnibus saturantur.Quis mihi tribuat, etc.Dura quae sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant aedificari.Quis mihi tribuat.Ibid.Haec quoque Ecclesiae congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit.Quis mihi det, etc.Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeae populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quae pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judaeae populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judaea verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.
(* Traductions européennes)